- REVERSATUS Panis
- REVERSATUS Panisapud Isidorum, Origin. l. 20. c. 2. Panis subrinericius, cinere cotcus et reversatus. ipse est et focatius: est panis inter coquendum versus. Sic Hieronymus, Ephraim factus est subeinertcius panis, qui non reversatur, ubi explicat verba Oseae, c. 7. v. 8. Graecis ἐγκρυφίας, οὐ μεταςτρεφόμενος. Columella dixisset, Panis qus non versatur: ut cum iubet aviarium gallinarum ova manu versare, ut aequaliter calore conceptô facile antimentur, l. 9. c. 5. Pro quo Florentinus, Geopon. l. 14. Μεταςτρεψάτω τὰ ὢα, ait. Confertur autem Oseae, l. cit. Ephraim cum pane subcinericio, qui inter coquendum non fuit versus, ac proin partimk coctus est, partim crudus, ita ut merito dubites, sitne panis, an mera massa. Neque enimk perfecte humusmodi panis coquitur, nisi vertatur: coquitur namque in cinere calido, in quo sepultus latet, unde ei ἐγκρυφίου nomen. Idem ἐχαρίτης dictus est, a foco, in quo paratur. Fuit is in usu Rhodi, inter panem et placentam medius, teste Polluce, et melle condiebatur, tante proin suavitatis, ut eô vescentes vix satiarentur et inter edendum semper esurirent, uti ait Lynceus Samius apud Athenaeum, l. 3. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. piror. l. 2. c. 24. et hic non unô locô. De Armis reversatis, quorum mentio apud Heraldicae Artis Scriptores. Vide supra in voce Arma.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.